Biblio > Sources > 334

Type de textesource
TitreIn librum Aristotelis De Arte poetica explicationes
AuteursRobortello, Francesco
Date de rédaction
Date de publication originale1548
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprintReprint Münich, W. Finck, 1968.

, p. 197-199

Aliud dat præceptum Aristoteles poetæ scripturo tragœdiam, ualde necessarium est huiusmodi. Debet poeta, ut facilius aptiusque exprimat in singulis personis animi motiones ac perturbationes, sermonesque, qui inde proueniunt ; ita singulas personas dum scribit, sibi effingere, atque ponere ante oculos earum omnem habitum animi, tum corporis ; oculos, fronte, uultum denique ipsum ; ut intueri sibi uideatur ; tunc enim facillime ea ratione poterit singulis attribuere sermonem κατὰ τὸ πρέπον. Et ex ipsis habitibus elicere mores, atque orationem omnem, quæ conueniat singulis personis. Nihil quippe difficilius est hoc, neque ulla in re magis requiritur officium, artificiumque poetæ ; optimum igitur fuerit, ut si possit, ipsemet diuersos earum personarum habitus induat ; dumque scribit, atque effingit huius illiusue sermones, se totum in illum transferat ; quasique sui oblitus, illum se putet esse. Hoc si efficiet, magnum pondus uimque addet sermoni, atque in quamcumque uoluerit partem animos auditorum impellet ; is enim denique auditorum mentes permouet, qui apte imitatur ; is uero recte imitatur, qui quasi ipse sit, quem imitatur ; ita scribit loquentemque facit. Hinc Horatius ad Pisones scribens ait. Format enim natura prius nos intus ad omnem / Fortunarum habitum ; iuuat aut impellit ad iram, / Aut ad humum mœrore graui deducit, et angit. […] Ii sermones maxime persuadent, et mouent, qui ab ipsa natura, non ficti ab arte, sed ueri proueniunt : aut si ab arte proxime secundum naturam fuerint efficti ; si tales enim fuerint, non differunt a naturalibus […]. Imitatio igitur perducit poetam necessario ad habitus naturales suscipiendos, alioqui non recte imitari potest, nam iratus melius irati exprimet sermonem, ac uultum. Dolens dolentis, et amans amantis. Si uis me flere [...] Refert A. Gellius, Polum histrionem, cum in scena refferet sermonem Electræ lungentis Oresten fratrem, sicuti uidere est apud Sophoclem, in his uersibus dum urnam teneret, in qua cineres esse putabat fratris. « Ελ. Ὠ φίλτατου μνημεῖον ἀνθρώπων ἐμοι ψυχῆς Ὀρέστου λοιπόν. » Et qui sequuntur. Polum inquam refert A. Gellius eo tempore uere luxisse, magnopereque commouisse animos spectatorum, quod urna in qua filii mortui erant cineres manibus teneret ; nimirum enim ex habitu naturali uerus exstitit fletus, ira, dolor, et lætitia, cæteraque omnes animi affectiones. Plato in dialogo, qui inscribitur Ion, siue de Furore poetarum, multa in hac sententiam disserit. […] Sed uideamus quomodo Aristoteles tum furorem, tum ingenium requirat in poetica facultate, qui scribit poemata ; aliorum mores, affectiones, sermonesque referat necesse est ; id uero commode satis efficere numquam poterit, nisi plane sui immemor, illorum suscipiat mores et affectiones omnes ; habitumque induat ; hoc ipsum igitur est furere ; extra se ipsum sæpe esse, in alienisque uiuere sensibus, et immorari perturbationibus.

Dans :Polos, si vis me flere(Lien)

, p. 181-182

Dat Aristoteles aliud præceptum, quod spectat ad artificiorum morum effingendorum ; ducitur autem ex quibusdam proloquiis ante probatis. Proloquia enim appello decreta quædam conclusa, atque confirmata prius multis rationibus quorum unum hoc fuit. Comœdiam esse imitationem τῶν φαυλοτέρων, idest uiliorum ; alterum uero, hoc. Tragœdiam esse imitationem præstantiorum. Hoc igitur repetens conclusum Aristoteles, ex eo elicit præceptum maxime necessarium, quod est huiusmodi. In describendis moribus, quia tragœdia sit imitatio βελτιόνων uidendum est ut poeta effingat eos quam aptissime, et politissime fieri potest. Id autem fiet, si non respiciat singillatim ad eius mores, quem effingit, et imitatur ; sed ad naturam ipsam, et perfectum exemplar morum, quorum descriptio est facienda ; ut si iracundum aliquem uelit imitari, non ad illum, quem imitaturus est, sed ad naturam, exemplarque absolutissimum iracundiæ respiciat : si fortem, si iustum, ac fortitudinis, iustitiæque formam ipsam animum aduertat, id quod exacte seruatum est ab Homero ; in Agamemnone, Vlysse, Nestore, et Achille in primis ; nam (ut scribit Plutarchus) uoluit Iliade, in persona Achilli ἀνδρίανipsam, ab omni parte absolutam descriuere. […]

Hinc Horatius in Pisones scribens, ait :

Respicere exemplar uitæ, morumque iubebo

Doctum imitatorem.

Cicero uero in Oratore ad Brutum politissime omnium de hac similitudine loquitur his uerbis. « Sed ego sic statuo nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit, unde illud, ut ex ore aliquo, quasi imago exprimatur, quod neque oculis, neque auribus, neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum, et mente complectimur. Itaque et Phidiæ simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius uidemus, et his picturis, quas nominaui, cogitare tamen possumus pulchriora. Nec uero ille artifex, cum faceret Iouis formam, aut Mineruæ contemplabatur aliquem, e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insiedebat species pulchritudinis eximia quædam, quam intuens, in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. » Huc spectat et illa Ciceronis narratio de Zeuxide pictore, apud Crotoniatas libro secundo de Inuentione, quæ illic commode ab omnibus legi potest. Sed oritur quæstio hoc loco non leuis. Si enim exemplar iracundiæ, non illum ipsum hominem, quem descripturus est aliquis poeta ; intueri oportet in moribus exprimendis, neque exprimere, qualis ipse sit, sed qualis esse debuit ; consequitur quiddam maxime absurdum ; nam non exprimet mores. Quod in primis seruandum esse superius diximus. Respondet Aristoteles, poetas, etiam si intueantur perfectam morum formam, non tamen impediri, quo minus exprimant in iis τὸ ὁμοίον nam illud ipsum exprimunt sub excellentiore quadam figura ; in eo genere, quod sibi proposuerint, nam si ad aliud genus transgredierentur, id fortasse non efficerent, essentque reprehendendi sed unumquodque genus perse supremos quosdam habet decoris gradus, et absolutissimam recipit formam non tamen degenerans a sua natura, et effigie pristina. Hæc omnia significauit Aristoteles de pictoribus loquens, his uerbis : καὶ ἀποδιδόντες τὴν οἰκείαν μoρφὴν καλλίους γραφοῦσι, hoc est, pictores propriam effigiem uniuscuiusque effingentes, similem exprimere quidem conantur, sed formosiorem, et uenustiorem multo. Exemplum uero affert Aristoteles ex Homero, Achillis, in quo effigiendo omnem operam posuit suam egregius ille poeta.

Dans :Le portrait ressemblant et plus beau(Lien)

, p. 60

Hæc ille[[5:Dionysius Halicarnasseus.]] quamuis scripserit de Rhetorica facultate loquens ; possunt tamen etiam poetis magno usui esse, et simila plane sunt iis, quæ ab Aristotele dicuntur hoc loco, quod uero prolatum est de poetis : quorum alii morata, alii non morata scribunt poëmata, probat exemplo pictorum Zeuxidis et Polygnoti, ait enim Πολύγνωτος ἀγαθῶν ἠθογράφος ἦν. Vertit Paccius. Optimus morum fuit expressor. Sed est sensus. Exprimebat Polygnotus mores bonorum uirorum ; nam pictores, et proborum, et improborum mores exprimunt. Zeuxidis pictura οὐδεν (inquit) ἔχει ἦθος nam exprimebat quidem imagines hominum, sed nulla in iis apparebat προαίρεσις. Aristoteles libro octauo Politicorum Polygnotum uehementer probat ; eiusque tabulas spectari uult a bene institutis adolescentibus, quod incitaret ad uirtutem. Pausonis uero imagines reprehendit, his uerbis. Δεῖ μὴ τὰ Παύσωνος θεωρεῖν τοὺς νέους, ἀλλὰ τὰ Πολυγνώτου, κ’ἄν τις ἄλλος τῶν γραφέων, ἢ τῶν ἀγαλματοποιῶν ἐστιν ἠθικός.

Dans :Zeuxis et Polygnote : action et caractères(Lien)